- ZEUXIPPI Porticus
- ZEUXIPPI Porticusmemoratur in l. 18. Cod. de oper. publ. et Zeuxippe Thermae, apud Auctorem incertum Descr. Urbis Constantinop. ubi in secunda regione ponuntur.Ζευξίππου λουτρὸν vocat Zonaras in Philippico, καὶ εν τῷ τοῦ Ζευξίππου μετὰ τὸν ἀγῶνα λουσάμενος λουτρῷ. Nempelocus fuit intra moenia Constantinopolitana, thermis suis nobilis, a Zeuxippo, Macedoniae et Thraciae Praefecto, uti legas apud Macrum in Hierolex. nomen suum nactus. Ibi Diomedem olim Thraciae Regem, qui hospitum carne equos suos paverat, ab Hercule domitum occisumque esse, ad notat Hesychius Illustrius. Flammis tandem consumptus est, imperante Iustinianô, uti Gregorius Naz. testatur Orat. ad Arianos, Nec novam illam Hierusalem, hoc est, Zeuxippum inviso, imperante Iustinianô incendiô consumptum est. Descripsit accurate magnificam eius structuram Cedrenus, reliquias illustravit Petrus Gyllius, quos vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.